Pesquisar este blog

sábado, 31 de dezembro de 2011

Hino "Lucis Creator optime"



A execução é do coral da Schola Gregoriana Monostorinensis da Romênia.

Feliz ano novo para todos!


Lucis Creator optime,
lucem dierum proferens,
primordiis lucis novae
mundi parans originem;

Qui mane iunctum vesperi
diem vocari praecipis:
tetrum chaos illabitur,
audi preces cum fletibus.

Ne mens gravata crimine,
vitae sit exsul munere,
dum nil perenne cogitat
seseque culpis illigat.

Caeleste pulset ostium,
vitale tollat praemium;
vitemus omne noxium,
purgemus omne pessimum.

Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
cum Spiritu Paraclito
regnans per omne saeculum.
Amen.

Nenhum comentário:

Postar um comentário